HISTORIA LIBRI III REGUM

CAPUT X: De ornatu inferioris domus

#III Reg. VI#Matth. XXVII#Psal. XVII.#Psal. LXXIII

Porro murus inferioris mansionis intrinsecus undique opertus erat tabulis cedrinis, trabibus vero solarii affixa erant laquearia cedrina. Pavimentum vero domus tectum erat tabulis abiegnis, tabulata vero laterum, et laquearia trabium, et pavimenta tabulis aureis operiebantur cum clavis aureis, quorum singuli erant quinquaginta siclorum, nihilque erat in illa inferiori parte templi, quod auro non tegeretur, ita ut vultus ingredientium faceret auri lumine resplendere. Porro in junctura tabularum fecit anaglypha, id est caelaturas, vel tornaturas in juncturis fabrefactis, ne locus juncturae deprehendi posset. In medio vero tabulae erant imagines prominentes, cherubim et palmae. Haec quidem in tabulis cedrinis caelata erant, sed auro tecta, vel in ipsis tabulis aureis. Oraculum autem, quod dicitur Sancta sanctorum, habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti latitudinis, et triginta altitudinis. In littera tamen habetur, et viginti cubitos altitudinis, quod intelligendum est de pariete interposito inter sancta et oraculum. Sicut enim in tabernaculo columnae interpositae fuerunt, quibus appendebatur velum, sic interpositus est in templo paries cedrinus, non ascendens in altum nisi per viginti cubitos, decem cubitos, qui supererant, usque ad laquearia, intactos relinquens, ut fumus aromatum ascendens de altari per aperturam superiorem libere intraret in oraculum. Erat autem totus paries tectus auro, habens anaglypha, cherubim et palmas ad motum parietum. Huic parieti appensum erat velum de quatuor coloribus, cui intexta erant cherubim tantae tenuitatis, ut parietis non prohiberent aspectum. Quod totum parietem operiens, forte usque ad laquearia ascendebat, quod legitur in Evangelio scissum fuisse a summo usque deorsum. De interiori schemate superiorum mansionum non legi, nisi quod, dum consummaretur aedificium, positus est lapis in angulo superiori, non sine grandi omnium admiratione. Cum enim aedificantes, et in fundamento et in muro eum locare niterentur, non est inventus locus ejus, donec in angulo superiori, et postremus omnium, convenientissime positus est, secundum quod praedixerat David. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus, etc.In summitate vero muri per gyrum affixa erant aurea verna ad hominis magnitudinem propter aves abigendas, ut de longe aspicientibus, quasi silva aurea videretur. Per gyrum vero muri erat labium exterius, a quo dependebant grandes uvae aureae cum pampinis aureis, adeo fabrefactis, ut sursum aspicientibus quasi ad instar avium moveri saepe viderentur. Porro juxta terram, ostium lateris medii in pariete erat domus dextrae, id est meridianae, et per cochleam testudinis ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium, hoc est per ascensum tortuosum, qui vulgo vitis dicitur, qui factus est ad similitudinem cochleae testudinis. Josephus tamen describit ascensum factum per medium muri absconditum, facilem et securum, in parte muri exterioris fenestratum sufficienter. Ostium vero ascensus dicitur fuisse juxta terram in angulis anterioribus utriusque muri. Fecit autem in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulos, et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus, et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur. Et sculpsit in eis cherubim, et palmas, et caelaturas valde eminentes, et operuit omnia laminis aureis opere quadro ad regulam. Fores istae tantae venustatis erant, quod etiam David prophetans de templi destructione, eas nominatim expressit, dicens: Exciderunt januas ejus in idipsum. Et, ut Josephus ait, non erat in eis lignum majus palmo. Quod forte notatur in Regum, cum dicitur, opere quadro ad regulam. Et erat altitudo earum triginta cubitorum secundum altitudinem inferioris coenaculi. Sed quod dicit Josephus altitudinem earum viginti cubitorum, videtur falsum esse, quia tanta erat latitudo templi, ergo ab oriente non erat murus. Sed in Regum est determinatio, ubi dicitur. Ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur. Erat quippe latitudo muri decem cubitorum altrinsecus, et apertura, in qua erant fores similiter decem, et ita in muro orientali altrinsecus supererant quinque cubiti. In apertura vero erant quatuor fores, duae extrinsecus, et duae intrinsecus, quarum unaquaeque habebat latitudinem quinque cubitorum. Et erant sic artificiose compositae, ut clausae quasi continuum parietem facerent intus et extra. Apertae sibi in medio spissitudinis muri obviabant, et totam ejus latitudinem tegebant. Et sic artificiose sibi adhaerebant, ut quando claudebantur exteriores, claudebantur et simul interiores. Nullus enim in templo nocte remanebat, qui clauderet eas interius. Cumque aperiebantur exteriores, aperiebantur etiam simul interiores, propterea dictum est: Ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur. Porro in pariete oraculi fecit duo ostiola de lignis olivarum, et postes angulorum quinque, ut in quinto angulo medio, cardines affixi starent circa quos ostiola movebantur, et erant in ostiola anaglypha, Cherubim et palmae. Quidam tamen dicunt postes angulorum quinque, subaudi, cubitorum erant. In oraculo autem erat arca, et propitiatorium, et cherubim, quae fecerat Moyses in deserto.